Galatians:3



Seeker Overlay ON

* o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus * hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei * sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini * tanta passi estis sine causa si tamen sine causa * qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei * sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam * cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae * providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes * igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham * quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea * quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit * lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis * Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno * ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem * fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat * Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus * hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem * nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus * quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris * mediator autem unius non est Deus autem unus est * lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia * sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus * prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat * itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur * at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo * omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu * quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis * non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu * si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes

Seeker Overlay: Off On

[BookofGalatians] [Galatians:2] [Galatians:3] [Galatians:4] [Discuss] Tag Galatians:3 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: