Galatians:5:1-15



Seeker Overlay ON

* state et nolite iterum iugo servitutis contineri * ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit * testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae * evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis * nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus * nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur * currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire * persuasio non est ex eo qui vocat vos * modicum fermentum totam massam corrumpit * ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille * ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis * utinam et abscidantur qui vos conturbant * vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem * omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum * quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini

Seeker Overlay: Off On

[BookofGalatians] [Galatians:4] [Galatians:5] [Galatians:6] [Discuss] Tag Galatians:5:1-15 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: