Galatians:5:16-26



Seeker Overlay ON

* dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis * caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis * quod si spiritu ducimini non estis sub lege * manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria * idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae * invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur * fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas * fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex * qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis * si vivimus spiritu spiritu et ambulemus * non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes

Seeker Overlay: Off On

[BookofGalatians] [Galatians:4] [Galatians:5] [Galatians:6] [Discuss] Tag Galatians:5:16-26 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: