Genesis:11:1-9




vul@Genesis:11:1 @ erat autem terra labii unius et sermonum eorundem

vul@Genesis:11:2 @ cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo

vul@Genesis:11:3 @ dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento

vul@Genesis:11:4 @ et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

vul@Genesis:11:5 @ descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam

vul@Genesis:11:6 @ et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant

vul@Genesis:11:7 @ venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui

vul@Genesis:11:8 @ atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem

vul@Genesis:11:9 @ et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum


Seeker Overlay: Off On

[BookofGenesis] [Genesis:10] [Genesis:11] [Genesis:12] [Discuss] Tag Genesis:11:1-9 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: