Genesis:12-14




vul@Genesis:12:1 @ dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi

vul@Genesis:12:2 @ faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus

vul@Genesis:12:3 @ benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

vul@Genesis:12:4 @ egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran

vul@Genesis:12:5 @ tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam

vul@Genesis:12:6 @ pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra

vul@Genesis:12:7 @ apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei

vul@Genesis:12:8 @ et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius

vul@Genesis:12:9 @ perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem

vul@Genesis:12:10 @ facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra

vul@Genesis:12:11 @ cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier

vul@Genesis:12:12 @ et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt

vul@Genesis:12:13 @ dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui

vul@Genesis:12:14 @ cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis

vul@Genesis:12:15 @ et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis

vul@Genesis:12:16 @ Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli

vul@Genesis:12:17 @ flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram

vul@Genesis:12:18 @ vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset

vul@Genesis:12:19 @ quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade

vul@Genesis:12:20 @ praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat

vul@Genesis:13:1 @ ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam

vul@Genesis:13:2 @ erat autem dives valde in possessione argenti et auri

vul@Genesis:13:3 @ reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai

vul@Genesis:13:4 @ in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini

vul@Genesis:13:5 @ sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula

vul@Genesis:13:6 @ nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter

vul@Genesis:13:7 @ unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra

vul@Genesis:13:8 @ dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus

vul@Genesis:13:9 @ ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam

vul@Genesis:13:10 @ elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor

vul@Genesis:13:11 @ elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo

vul@Genesis:13:12 @ Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis

vul@Genesis:13:13 @ homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis

vul@Genesis:13:14 @ dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem

vul@Genesis:13:15 @ omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum

vul@Genesis:13:16 @ faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit

vul@Genesis:13:17 @ surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam

vul@Genesis:13:18 @ movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino

vul@Genesis:14:1 @ factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium

vul@Genesis:14:2 @ inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor

vul@Genesis:14:3 @ omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis

vul@Genesis:14:4 @ duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo

vul@Genesis:14:5 @ igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim

vul@Genesis:14:6 @ et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine

vul@Genesis:14:7 @ reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar

vul@Genesis:14:8 @ et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri

vul@Genesis:14:9 @ scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque

vul@Genesis:14:10 @ vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem

vul@Genesis:14:11 @ tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt

vul@Genesis:14:12 @ necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis

vul@Genesis:14:13 @ et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram

vul@Genesis:14:14 @ quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan

vul@Genesis:14:15 @ et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci

vul@Genesis:14:16 @ reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum

vul@Genesis:14:17 @ egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis

vul@Genesis:14:18 @ at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi

vul@Genesis:14:19 @ benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram

vul@Genesis:14:20 @ et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

vul@Genesis:14:21 @ dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi

vul@Genesis:14:22 @ qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae

vul@Genesis:14:23 @ quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram

vul@Genesis:14:24 @ exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas

vul@Genesis:15:1 @ his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis


Seeker Overlay: Off On

[BookofGenesis] [Genesis:11] [Genesis:12-14 ] [Genesis:13] [Discuss] Tag Genesis:12-14 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: