Genesis:18-19




vul@Genesis:18:1 @ apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei

vul@Genesis:18:2 @ cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra

vul@Genesis:18:3 @ et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum

vul@Genesis:18:4 @ sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore

vul@Genesis:18:5 @ ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es

vul@Genesis:18:6 @ festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes

vul@Genesis:18:7 @ ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum

vul@Genesis:18:8 @ tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore

vul@Genesis:18:9 @ cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est

vul@Genesis:18:10 @ cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi

vul@Genesis:18:11 @ erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria

vul@Genesis:18:12 @ quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo

vul@Genesis:18:13 @ dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus

vul@Genesis:18:14 @ numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium

vul@Genesis:18:15 @ negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti

vul@Genesis:18:16 @ cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos

vul@Genesis:18:17 @ dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum

vul@Genesis:18:18 @ cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae

vul@Genesis:18:19 @ scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum

vul@Genesis:18:20 @ dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis

vul@Genesis:18:21 @ descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam

vul@Genesis:18:22 @ converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino

vul@Genesis:18:23 @ et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio

vul@Genesis:18:24 @ si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo

vul@Genesis:18:25 @ absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium

vul@Genesis:18:26 @ dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos

vul@Genesis:18:27 @ respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis

vul@Genesis:18:28 @ quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque

vul@Genesis:18:29 @ rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta

vul@Genesis:18:30 @ ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta

vul@Genesis:18:31 @ quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti

vul@Genesis:18:32 @ obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem

vul@Genesis:18:33 @ abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum

vul@Genesis:19:1 @ veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra

vul@Genesis:19:2 @ et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus

vul@Genesis:19:3 @ conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt

vul@Genesis:19:4 @ prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul

vul@Genesis:19:5 @ vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos

vul@Genesis:19:6 @ egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait

vul@Genesis:19:7 @ nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere

vul@Genesis:19:8 @ habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei

vul@Genesis:19:9 @ at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores

vul@Genesis:19:10 @ et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium

vul@Genesis:19:11 @ et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent

vul@Genesis:19:12 @ dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac

vul@Genesis:19:13 @ delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos

vul@Genesis:19:14 @ egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui

vul@Genesis:19:15 @ cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis

vul@Genesis:19:16 @ dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi

vul@Genesis:19:17 @ et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas

vul@Genesis:19:18 @ dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi

vul@Genesis:19:19 @ quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar

vul@Genesis:19:20 @ est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea

vul@Genesis:19:21 @ dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es

vul@Genesis:19:22 @ festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor

vul@Genesis:19:23 @ sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor

vul@Genesis:19:24 @ igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

vul@Genesis:19:25 @ et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia

vul@Genesis:19:26 @ respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis

vul@Genesis:19:27 @ Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino

vul@Genesis:19:28 @ intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum

vul@Genesis:19:29 @ cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat

vul@Genesis:19:30 @ ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius

vul@Genesis:19:31 @ dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae

vul@Genesis:19:32 @ veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen

vul@Genesis:19:33 @ dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit

vul@Genesis:19:34 @ altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro

vul@Genesis:19:35 @ dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit

vul@Genesis:19:36 @ conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo

vul@Genesis:19:37 @ peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem

vul@Genesis:19:38 @ minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie

vul@Genesis:20:1 @ profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris


Seeker Overlay: Off On

[BookofGenesis] [Genesis:17] [Genesis:18-19 ] [Genesis:19] [Discuss] Tag Genesis:18-19 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: