Genesis:29-30




vul@Genesis:29:1 @ profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem

vul@Genesis:29:2 @ et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur

vul@Genesis:29:3 @ morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent

vul@Genesis:29:4 @ dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran

vul@Genesis:29:5 @ quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus

vul@Genesis:29:6 @ sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo

vul@Genesis:29:7 @ dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite

vul@Genesis:29:8 @ qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges

vul@Genesis:29:9 @ adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat

vul@Genesis:29:10 @ quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur

vul@Genesis:29:11 @ et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit

vul@Genesis:29:12 @ et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo

vul@Genesis:29:13 @ qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris

vul@Genesis:29:14 @ respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius

vul@Genesis:29:15 @ dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias

vul@Genesis:29:16 @ habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel

vul@Genesis:29:17 @ sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu

vul@Genesis:29:18 @ quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis

vul@Genesis:29:19 @ respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me

vul@Genesis:29:20 @ servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine

vul@Genesis:29:21 @ dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam

vul@Genesis:29:22 @ qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias

vul@Genesis:29:23 @ et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum

vul@Genesis:29:24 @ dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam

vul@Genesis:29:25 @ et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi

vul@Genesis:29:26 @ respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias

vul@Genesis:29:27 @ imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis

vul@Genesis:29:28 @ adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem

vul@Genesis:29:29 @ cui pater servam Balam dederat

vul@Genesis:29:30 @ tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis

vul@Genesis:29:31 @ videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente

vul@Genesis:29:32 @ quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus

vul@Genesis:29:33 @ rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon

vul@Genesis:29:34 @ concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi

vul@Genesis:29:35 @ quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

vul@Genesis:30:1 @ cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar

vul@Genesis:30:2 @ cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui

vul@Genesis:30:3 @ at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios

vul@Genesis:30:4 @ deditque illi Balam in coniugium quae

vul@Genesis:30:5 @ ingresso ad se viro concepit et peperit filium

vul@Genesis:30:6 @ dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan

vul@Genesis:30:7 @ rursumque Bala concipiens peperit alterum

vul@Genesis:30:8 @ pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim

vul@Genesis:30:9 @ sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit

vul@Genesis:30:10 @ qua post conceptum edente filium

vul@Genesis:30:11 @ dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad

vul@Genesis:30:12 @ peperit quoque Zelpha alterum

vul@Genesis:30:13 @ dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser

vul@Genesis:30:14 @ egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui

vul@Genesis:30:15 @ illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui

vul@Genesis:30:16 @ redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa

vul@Genesis:30:17 @ et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum

vul@Genesis:30:18 @ et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar

vul@Genesis:30:19 @ rursum Lia concipiens peperit sextum filium

vul@Genesis:30:20 @ et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon

vul@Genesis:30:21 @ post quem peperit filiam nomine Dinam

vul@Genesis:30:22 @ recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius

vul@Genesis:30:23 @ quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum

vul@Genesis:30:24 @ et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum

vul@Genesis:30:25 @ nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam

vul@Genesis:30:26 @ da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi

vul@Genesis:30:27 @ ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te

vul@Genesis:30:28 @ constitue mercedem tuam quam dem tibi

vul@Genesis:30:29 @ at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua

vul@Genesis:30:30 @ modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae

vul@Genesis:30:31 @ dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua

vul@Genesis:30:32 @ gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea

vul@Genesis:30:33 @ respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent

vul@Genesis:30:34 @ dixit Laban gratum habeo quod petis

vul@Genesis:30:35 @ et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum

vul@Genesis:30:36 @ et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius

vul@Genesis:30:37 @ tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius

vul@Genesis:30:38 @ posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent

vul@Genesis:30:39 @ factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa

vul@Genesis:30:40 @ divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus

vul@Genesis:30:41 @ igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent

vul@Genesis:30:42 @ quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob

vul@Genesis:30:43 @ ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos

vul@Genesis:31:1 @ postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus


Seeker Overlay: Off On

[BookofGenesis] [Genesis:28] [Genesis:29-30 ] [Genesis:30] [Discuss] Tag Genesis:29-30 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: