Genesis:39:7-20




vul@Genesis:39:7 @ post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum

vul@Genesis:39:8 @ qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua

vul@Genesis:39:9 @ nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

vul@Genesis:39:10 @ huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum

vul@Genesis:39:11 @ accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret

vul@Genesis:39:12 @ et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

vul@Genesis:39:13 @ cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam

vul@Genesis:39:14 @ vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem

vul@Genesis:39:15 @ et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

vul@Genesis:39:16 @ in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum

vul@Genesis:39:17 @ et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi

vul@Genesis:39:18 @ cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras

vul@Genesis:39:19 @ his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

vul@Genesis:39:20 @ tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus


Seeker Overlay: Off On

[BookofGenesis] [Genesis:38] [Genesis:39] [Genesis:40] [Discuss] Tag Genesis:39:7-20 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: