Genesis:6-9



Seeker Overlay ON

* cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent * videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant * dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum * gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi * videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore * paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus * delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos * Noe vero invenit gratiam coram Domino * hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit * et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth * corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate * cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram * dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra * fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus * et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius * fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea * ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur * ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum * et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini * de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere * tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum * fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus * dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac * ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam * sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae * adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae * fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus * eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram * et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii * de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram * duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe * cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram * anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt * et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus * in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam * ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres * ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae * et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris * factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra * vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas * et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo * quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat * consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines * et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt * et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca * obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus * recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae * et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo * reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies * requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae * at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium * cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum * qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram * emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae * quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam * expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca * at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram * expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum * igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae * mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra * locutus est autem Deus ad Noe dicens * egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum * cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam * egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo * sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt * aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare * odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci * cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent * benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram * et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt * et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia * excepto quod carnem cum sanguine non comedetis * sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis * quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo * vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam * haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo * ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos * et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae * statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram * dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas * arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram * cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus * et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem * eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram * dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram * erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan * tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram * coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam * bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo * quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras * at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt * evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor * ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis * dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius * dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius * vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis * et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est * hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium

Seeker Overlay: Off On

[BookofGenesis] [Genesis:5] [Genesis:6-9 ] [Genesis:7] [Discuss] Tag Genesis:6-9 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: