Hebrews:10:1-18



Seeker Overlay ON

* umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere * alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati * sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit * inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata * ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi * holocaustomata et pro peccato non tibi placuit * tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam * superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur * tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat * in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel * et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata * hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei * de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius * una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos * contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit * hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas * et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius * ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato

Seeker Overlay: Off On

[BookofHebrews] [Hebrews:9] [Hebrews:10] [Hebrews:11] [Discuss] Tag Hebrews:10:1-18 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: