Hebrews:10:19-39



Seeker Overlay ON

* habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi * quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam * et sacerdotem magnum super domum Dei * accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda * teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit * et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum * non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem * voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia * terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios * irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur * quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit * scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum * horrendum est incidere in manus Dei viventis * rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum * et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti * nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam * nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem * patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem * adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit * iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae * nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

Seeker Overlay: Off On

[BookofHebrews] [Hebrews:9] [Hebrews:10] [Hebrews:11] [Discuss] Tag Hebrews:10:19-39 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: