Hebrews:12:1-13



Seeker Overlay ON

* ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen * aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit * recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes * nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes * et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris * quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit * in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater * quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis * deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus * et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius * omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae * propter quod remissas manus et soluta genua erigite * et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur

Seeker Overlay: Off On

[BookofHebrews] [Hebrews:11] [Hebrews:12] [Hebrews:13] [Discuss] Tag Hebrews:12:1-13 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: