Hebrews:7:1-10



Seeker Overlay ON

* hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei * cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis * sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum * intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha * et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae * cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit * sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur * et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit * et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est * adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech

Seeker Overlay: Off On

[BookofHebrews] [Hebrews:6] [Hebrews:7] [Hebrews:8] [Discuss] Tag Hebrews:7:1-10 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: