Hosea:10



Seeker Overlay ON

* vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris * divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum * quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis * loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri * vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo * siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua * transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae * et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos * ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis * iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas * Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob * seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam * arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum * consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa * sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum

Seeker Overlay: Off On

[BookofHosea] [Hosea:9] [Hosea:10] [Hosea:11] [Discuss] Tag Hosea:10 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: