Hosea:4



Seeker Overlay ON

* audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra * maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit * propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur * verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti * et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam * conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego * secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo * peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum * et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei * et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo * fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor * populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo * super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt * non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit * si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus * quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine * particeps idolorum Ephraim dimitte eum * separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius * ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis

Seeker Overlay: Off On

[BookofHosea] [Hosea:3] [Hosea:4] [Hosea:5] [Discuss] Tag Hosea:4 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: