James:1:19-27



Seeker Overlay ON

* scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram * ira enim viri iustitiam Dei non operatur * propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras * estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos * quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo * consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit * qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit * si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio * religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

Seeker Overlay: Off On

[BookofJames] [James] [James:1] [James:2] [Discuss] Tag James:1:19-27 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: