James:4



Seeker Overlay ON

* unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris * concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis * petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis * adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur * aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis * maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam * subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis * adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo * miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem * humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos * nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex * unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum * ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus * qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur * pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud * nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est * scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

Seeker Overlay: Off On

[BookofJames] [James:3] [James:4] [James:5] [Discuss] Tag James:4 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: