Jeremiah:10:1-16



Seeker Overlay ON

* audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel * haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes * quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia * argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur * in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene * non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine * quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui * pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est * argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec * Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius * sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt * qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos * ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis * stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis * vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt * non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi

Seeker Overlay: Off On

[BookofJeremiah] [Jeremiah:9] [Jeremiah:10] [Jeremiah:11] [Discuss] Tag Jeremiah:10:1-16 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: