Job:13



Seeker Overlay ON

* ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula * secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum * sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio * prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum * atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes * audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite * numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos * numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini * aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis * ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis * statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos * memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae * tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit * quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis * etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam * et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita * audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris * si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar * quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor * duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar * manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat * et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi * quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi * cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum * contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris * scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae * posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti * qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea

Seeker Overlay: Off On

[BookofJob] [Job:12] [Job:13] [Job:14] [Discuss] Tag Job:13 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: