Job:20



Seeker Overlay ON

* respondens autem Sophar Naamathites dixit * idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur * doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi * hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram * quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti * si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit * quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est * velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna * oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus * filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum * ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient * cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua * parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo * panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus * divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus * caput aspidum suget occidet eum lingua viperae * non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri * luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit * quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam * nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit * non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius * cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum * utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum * fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum * eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles * omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo * revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum * apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei * haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

Seeker Overlay: Off On

[BookofJob] [Job:19] [Job:20] [Job:21] [Discuss] Tag Job:20 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: