Job:35



Seeker Overlay ON

* igitur Heliu haec rursum locutus est * numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum * dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero * itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum * suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit * si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum * porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet * homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua * propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum * et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte * qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos * ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum * non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur * etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum * nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde * ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat

Seeker Overlay: Off On

[BookofJob] [Job:34] [Job:35] [Job:36] [Discuss] Tag Job:35 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: