Job:9-10




vul@Job:9:1 @ et respondens Iob ait

vul@Job:9:2 @ vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo

vul@Job:9:3 @ si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille

vul@Job:9:4 @ sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

vul@Job:9:5 @ qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo

vul@Job:9:6 @ qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur

vul@Job:9:7 @ qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo

vul@Job:9:8 @ qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris

vul@Job:9:9 @ qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri

vul@Job:9:10 @ qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

vul@Job:9:11 @ si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

vul@Job:9:12 @ si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

vul@Job:9:13 @ Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

vul@Job:9:14 @ quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo

vul@Job:9:15 @ qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

vul@Job:9:16 @ et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam

vul@Job:9:17 @ in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

vul@Job:9:18 @ non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

vul@Job:9:19 @ si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

vul@Job:9:20 @ si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit

vul@Job:9:21 @ etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae

vul@Job:9:22 @ unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

vul@Job:9:23 @ si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

vul@Job:9:24 @ terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est

vul@Job:9:25 @ dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum

vul@Job:9:26 @ pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

vul@Job:9:27 @ cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor

vul@Job:9:28 @ verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti

vul@Job:9:29 @ si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

vul@Job:9:30 @ si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae

vul@Job:9:31 @ tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea

vul@Job:9:32 @ neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

vul@Job:9:33 @ non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus

vul@Job:9:34 @ auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

vul@Job:9:35 @ loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere

vul@Job:10:1 @ taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

vul@Job:10:2 @ dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

vul@Job:10:3 @ numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

vul@Job:10:4 @ numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

vul@Job:10:5 @ numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora

vul@Job:10:6 @ ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris

vul@Job:10:7 @ et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

vul@Job:10:8 @ manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me

vul@Job:10:9 @ memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

vul@Job:10:10 @ nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti

vul@Job:10:11 @ pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me

vul@Job:10:12 @ vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

vul@Job:10:13 @ licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris

vul@Job:10:14 @ si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris

vul@Job:10:15 @ et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

vul@Job:10:16 @ et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

vul@Job:10:17 @ instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me

vul@Job:10:18 @ quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret

vul@Job:10:19 @ fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum

vul@Job:10:20 @ numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum

vul@Job:10:21 @ antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine

vul@Job:10:22 @ terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

vul@Job:11:1 @ respondens autem Sophar Naamathites dixit


Seeker Overlay: Off On

[BookofJob] [Job:8] [Job:9-10 ] [Job:10] [Discuss] Tag Job:9-10 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: