John:1:1-11



Seeker Overlay ON

* in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum * hoc erat in principio apud Deum * omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est * in ipso vita erat et vita erat lux hominum * et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt * fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes * hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum * non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine * erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum * in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit * in propria venit et sui eum non receperunt

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John] [John:1] [John:2] [Discuss] Tag John:1:1-11 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: