John:10:22-42



Seeker Overlay ON

* facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat * et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis * circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam * respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me * sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis * oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me * et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea * Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei * ego et Pater unum sumus * sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum * respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis * responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum * respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis * si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura * quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum * si non facio opera Patris mei nolite credere mihi * si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre * quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum * et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic * et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum * omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:9] [John:10] [John:11] [Discuss] Tag John:10:22-42 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: