John:16
vul@John:16:1 @ haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
vul@John:16:2 @ absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
vul@John:16:3 @ et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
vul@John:16:4 @ sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis
vul@John:16:5 @ haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
vul@John:16:6 @ sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum
vul@John:16:7 @ sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos
vul@John:16:8 @ et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
vul@John:16:9 @ de peccato quidem quia non credunt in me
vul@John:16:10 @ de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
vul@John:16:11 @ de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
vul@John:16:12 @ adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
vul@John:16:13 @ cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
vul@John:16:14 @ ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
vul@John:16:15 @ omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis
vul@John:16:16 @ modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
vul@John:16:17 @ dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem
vul@John:16:18 @ dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
vul@John:16:19 @ cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
vul@John:16:20 @ amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium
vul@John:16:21 @ mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum
vul@John:16:22 @ et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis
vul@John:16:23 @ et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
vul@John:16:24 @ usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
vul@John:16:25 @ haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis
vul@John:16:26 @ illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
vul@John:16:27 @ ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
vul@John:16:28 @ exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
vul@John:16:29 @ dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis
vul@John:16:30 @ nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi
vul@John:16:31 @ respondit eis Iesus modo creditis
vul@John:16:32 @ ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est
vul@John:16:33 @ haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum