John:17:20-26



Seeker Overlay ON

* non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me * ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti * et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus * ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti * Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi * Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti * et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:16] [John:17] [John:18] [Discuss] Tag John:17:20-26 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: