John:17:6-19



Seeker Overlay ON

* manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt * nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt * quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti * ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt * et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis * et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos * cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur * nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis * ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo * non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo * de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo * sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est * sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum * et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:16] [John:17] [John:18] [Discuss] Tag John:17:6-19 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: