John:4:43-54



Seeker Overlay ON

* post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam * ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet * cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum * venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum * hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori * dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis * dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus * dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat * iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret * interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris * cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota * hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:3] [John:4] [John:5] [Discuss] Tag John:4:43-54 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: