John:5:1-15



Seeker Overlay ON

* post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis * est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens * in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum * [ * erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua * hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri * respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit * dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula * et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die * dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum * respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula * interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula * is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco * postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat * abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:4] [John:5] [John:6] [Discuss] Tag John:5:1-15 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: