John:5:31-47



Seeker Overlay ON

* si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum * alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me * vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati * ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis * ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius * ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit * et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis * et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis * scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me * et non vultis venire ad me ut vitam habeatis * claritatem ab hominibus non accipio * sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis * ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis * quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis * nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis * si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit * si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:4] [John:5] [John:6] [Discuss] Tag John:5:31-47 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: