John:6:60-71



Seeker Overlay ON

* haec dixit in synagoga docens in Capharnaum * multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire * sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat * si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius * spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt * sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum * et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo * ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant * dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire * respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes * et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei * respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:5] [John:6] [John:7] [Discuss] Tag John:6:60-71 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: