John:8:31-41



Seeker Overlay ON

* dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis * et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos * responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis * respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati * servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum * si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis * scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis * ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis * responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite * nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit * vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:7] [John:8] [John:9] [Discuss] Tag John:8:31-41 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: