John:9:13-34



Seeker Overlay ON

* adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat * erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius * iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video * dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis * dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est * non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat * et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt * responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est * quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur * haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret * propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate * vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est * dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video * dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos * respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri * maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus * nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit * respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos * scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit * a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati * nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam * responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:8] [John:9] [John:10] [Discuss] Tag John:9:13-34 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: