John:9



Seeker Overlay ON

* et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate * et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur * respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo * me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari * quamdiu in mundo sum lux sum mundi * haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius * et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns * itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est * alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum * dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi * respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi * dixerunt ei ubi est ille ait nescio * adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat * erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius * iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video * dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis * dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est * non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat * et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt * responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est * quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur * haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret * propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate * vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est * dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video * dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos * respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri * maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus * nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit * respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos * scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit * a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati * nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam * responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras * audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei * respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum * et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est * at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum * dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant * et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus * dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet

Seeker Overlay: Off On

[BookofJohn] [John:8] [John:9] [John:10] [Discuss] Tag John:9 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: