Joshua:13:1-7



Seeker Overlay ON

* Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa * omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri * a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas * ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei * eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath * omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi * et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse

Seeker Overlay: Off On

[BookofJoshua] [Joshua:12] [Joshua:13] [Joshua:14] [Discuss] Tag Joshua:13:1-7 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: