Judges:3:12-30




vul@Judges:3:12 @ addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius

vul@Judges:3:13 @ et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum

vul@Judges:3:14 @ servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis

vul@Judges:3:15 @ et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab

vul@Judges:3:16 @ qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore

vul@Judges:3:17 @ obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis

vul@Judges:3:18 @ cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant

vul@Judges:3:19 @ et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant

vul@Judges:3:20 @ ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno

vul@Judges:3:21 @ extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius

vul@Judges:3:22 @ tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt

vul@Judges:3:23 @ Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera

vul@Judges:3:24 @ per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo

vul@Judges:3:25 @ expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum

vul@Judges:3:26 @ Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath

vul@Judges:3:27 @ et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente

vul@Judges:3:28 @ qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam

vul@Judges:3:29 @ sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit

vul@Judges:3:30 @ humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis


Seeker Overlay: Off On

[BookofJudges] [Judges:2] [Judges:3] [Judges:4] [Discuss] Tag Judges:3:12-30 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: