Leviticus:23:15-21



Seeker Overlay ON

* numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas * usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino * ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini * offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino * facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum * cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius * et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris

Seeker Overlay: Off On

[BookofLeviticus] [Leviticus:22] [Leviticus:23] [Leviticus:24] [Discuss] Tag Leviticus:23:15-21 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: