Leviticus:6:14-23



Seeker Overlay ON

* haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari * tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino * reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi * ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto * mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur * et locutus est Dominus ad Mosen dicens * haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere * quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino * sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari * omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo

Seeker Overlay: Off On

[BookofLeviticus] [Leviticus:5] [Leviticus:6] [Leviticus:7] [Discuss] Tag Leviticus:6:14-23 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: