Luke:12:1-12



Seeker Overlay ON

* multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis * nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur * quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis * dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant * ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete * nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo * sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis * dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei * qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei * et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur * cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis * Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:11] [Luke:12] [Luke:13] [Discuss] Tag Luke:12:1-12 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: