Luke:13:22-30



Seeker Overlay ON

* et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem * ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos * contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt * cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis * tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti * et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis * ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras * et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei * et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:12] [Luke:13] [Luke:14] [Discuss] Tag Luke:13:22-30 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: