Luke:15



Seeker Overlay ON

* erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum * et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis * et ait ad illos parabolam istam dicens * quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam * et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens * et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat * dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia * aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat * et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram * ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente * ait autem homo quidam habuit duos filios * et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam * et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose * et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere * et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos * et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat * in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo * surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te * et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis * et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum * dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus * dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes * et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur * quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari * erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum * et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent * isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit * indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum * at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer * sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum * at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt * epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:14] [Luke:15] [Luke:16] [Discuss] Tag Luke:15 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: