Luke:18:35-43



Seeker Overlay ON

* factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans * et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset * dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret * et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei * et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei * stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum * dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam * et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit * et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:17] [Luke:18] [Luke:19] [Discuss] Tag Luke:18:35-43 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: