Luke:19



Seeker Overlay ON

* et ingressus perambulabat Hiericho * et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives * et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat * et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus * et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere * et festinans descendit et excepit illum gaudens * et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset * stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum * ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae * venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat * haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur * dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti * vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio * cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos * et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset * venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit * et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates * et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas * et huic ait et tu esto supra quinque civitates * et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario * timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti * dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi * et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud * et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet * et dixerunt ei domine habet decem mnas * dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo * verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me * et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma * et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos * dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite * et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat * abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum * solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum * at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet * et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum * eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via * et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus * dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis * et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos * quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt * et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens * quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis * quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique * ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae * et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes * dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum * et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere * et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:18] [Luke:19] [Luke:20] [Discuss] Tag Luke:19 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: