Luke:2:8-20



Seeker Overlay ON

* et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum * et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno * et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo * quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David * et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio * et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium * gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis * et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis * et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio * videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc * et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos * Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo * et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:1] [Luke:2] [Luke:3] [Discuss] Tag Luke:2:8-20 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: