Luke:21:5-38



Seeker Overlay ON

* et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit * haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur * interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient * qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos * cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis * tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum * terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt * sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum * continget autem vobis in testimonium * ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis * ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri * trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis * et eritis odio omnibus propter nomen meum * et capillus de capite vestro non peribit * in patientia vestra possidebitis animas vestras * cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius * tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam * quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt * vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic * et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum * et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum * arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur * et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate * his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra * et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores * cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas * ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei * amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant * caelum et terra transibunt verba autem mea non transient * adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa * tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae * vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis * erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti * et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:20] [Luke:21] [Luke:22] [Discuss] Tag Luke:21:5-38 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: