Luke:22:39-46



Seeker Overlay ON

* et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli * et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem * et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat * dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat * apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat * et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram * et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia * et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:21] [Luke:22] [Luke:23] [Discuss] Tag Luke:22:39-46 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: