Luke:4:1-13



Seeker Overlay ON

* Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum * diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit * dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat * et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei * et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis * et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa * tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia * et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies * et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum * scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te * et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum * et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum * et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:3] [Luke:4] [Luke:5] [Discuss] Tag Luke:4:1-13 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: