Luke:5:17-26



Seeker Overlay ON

* et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos * et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum * et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum * quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua * et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus * ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris * quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula * ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam * et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum * et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:4] [Luke:5] [Luke:6] [Discuss] Tag Luke:5:17-26 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: