Luke:5:33-39



Seeker Overlay ON

* at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt * quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare * venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus * dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo * et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt * sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur * et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:4] [Luke:5] [Luke:6] [Discuss] Tag Luke:5:33-39 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: