Luke:7



Seeker Overlay ON

* cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum * centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus * et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius * at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes * diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis * Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres * propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus * nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit * quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni * et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum * et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa * cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa * quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere * et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge * et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae * accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam * et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem * et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his * et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus * cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus * in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum * et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur * et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me * et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri * sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt * sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam * hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te * dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo * et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis * Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo * cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt * similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis * venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet * venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum * et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis * rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit * et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti * et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat * videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est * et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic * duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta * non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget * respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti * et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit * osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos * oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos * propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit * dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata * et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit * dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:6] [Luke:7] [Luke:8] [Discuss] Tag Luke:7 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: